El Fuero de Logroño (latín)
Sub Christi et eius clementia videlicet Patris, et Filii, et Spiritu Sancti amen. Ego Aldefonsus Dei gratia totius Ispaniae imperator una cum consilio uxor mea Berta facimus hanc cartam ad illos populatores de Logronio omnibus presentibus et futuris sub potestate nostri regni atque imperii in Dei nomine constitutis pax et felicitatis tempora. Notum acimus itaque quali et dominus Garsia Comes fideissimus et coniux eius contisa dopna Urraca qui fuerunt gloriae nostri regni gerentes nazarensium previdentes utilitati nostri palaci, nostro consilio et assensu decreverunt populare Villam quae dicitur Logronio, quam etiam populantes perfecerunt, et consilium dederunt, qui ibi populare voluerint legem et fuero, ut ibi habitare possint, darem ne magna opresione servitutis gravati acepta ocasione dimiso loco factum nostrum inanis esset et gloriae Regni nostri infamia putaretur, quorum consilio tota devotione faventes, decrevimus eis dare fuero et legem, in quo homines qui in modo presenti in supradicitum locum populant, vel deinceps usque in finem mundi Deo juvante populaverint, tam Francigenis, quam etiam Ispanis, vel ex quibuscumque gentibus vivere debeant ad foro de Francos.
Se manteneant per bona fide; authoritate huius scripturae et regali a stipulatione decernentes, imponimus ita, ut nullus saione intret in suas casas, ut rem aliquam accipait, aut tollat per virtum.
Nullus senior, qui sub potestati regis ipsa villa mandaverit non faciat eis virtum, nec forza, neque suo merino, nec suo saione non accipiat ab eis ullam rem sine voluntate eorum, neque habeant super se fuero malo de saionia, neque de fonsadera, neque anubda, neque maneria, neque ulla vereda faciant, set liberi et ingenui maneant semper.
Et non habeant foro de bella facere, neque de ferro, neque de calida, neque de pesquisa.
Et si de super hanc causam, sive merino, sive sayone, voluerint intrare in illa casa de alicuius populator occidantur, et proinde non pectet homicidium. Et si ille saione fuerit malo, et demandaret nulla causa supra directum, ut batant ei bene, et non pectet plusquam V. solidos.
Non pectent omicidium pro homo mortus, qui fuerit inventus infra terminum, vel in villa. Nisi ipsi populatores, si alicuius de eis occiderit alius populator, vel aliquem homo, et scierit vicinos suos quare ipse occiderit, pectet suo homicidio ipsum quod fecerit; et veniat merinus, accipiat eum usque donecne fideiusores fidancas, vel pectet suo homicidio quingenos solidos, et non amplius; et de ipsos cadant medios in terra pro anima regis.
Et si ullus homo traxerit pignus de illa casa per forza pectet sexaginta solidos, medios in terra, et redeat ei su os pignos a dopno de illa casa ubi ipse accepit.
Et qui includerit ullus homo in domo sua pectet sexaginta solidos, medios in terra.
Et ullus homo qui traxerit cultrum perdat pugno, et si non redimat se ad principe terrae, si potuerit firmare per foro de villa.
Et in super de hanc populantes de ibi percuserit alium qui faciat sanguinem, pectet decem solidos medios in terra; et si percuserit eum, et non fecerit sanguinem V. solidos, medios in terra; et si non potuerit firmare audeat sua jura.
Et si ullus homo expoliaverit eum de nuda carne, pectet medio homicidio, medios in terra.
Et si pignoraverit nullo homine capa, vel manto, neque alios pignos a torto pectet V. solidos medios in terra cum su as firmas sicuti est foro.
Et si ullus homo percusserit ad mulierem conjugatam, et potuerit firmare cum una bona muliere, et cum uno bono homine, vel cum duos homines, pectet sexaginta solidos medios in terra; et si non potuerit firmare audeat sua jura.
Et si levare nulla muliere per sua lozania, et percusserit ad nullo homine qui habeat sua muliere legale, et potuerit firmare similiter pectet sexaginta solidos, medios in terra; et si non potuerit firmare audeat sua jura, et si acceperit a nullo homine per barba, vel per genitaria, aut per capillos, et potuerit firmare redimatur sua manu; et si non potuerit redimire ea quod sedeat fustigata.
Et insuper damus eis justa illam vineam regis unam sernam de regali Palacio ingenuam, et de una parte de subtus Alverit mansiones, et de aliam partem subtus illorum casas unde currit flumen Iberi, de eiusdem mansionis usque in flumen damus eis totum, ac integrum, de super, et de subtus ipsum terminum suprascriptum, ut faciant ortos et quocumque eis placuerint.
Et si istos populatores de illo granio invenerint nullo homine in suo orto, vel in sua vinea, ut faciat ei dapnum, in die pectet V. solidos, medios per ad opus de illo senior cui est illa honore, et alios medios ad principes terrae; et si negaverit, cum illa jura de illo senior cui est illa radice; et si de nocte acceperit eum, V. solidos, medios ad illo senior, cui est illa radice, et alios medios ad principi terrae; et si negaverit cum sua jura de illo senior cui est illa radice.
Et de unaquaque domo donent per singulos annos II. solidos ad principi terrae ad pentechostem.
Et iterum habeat rex in ista villa furno suo, et ipsa de hanc villa coquant in eo panem suum, et de unaquaque fornata donent porcionem regi I panem.
Senior qui subjagaverit ipsa villa, et mandaverit omnes homines non metat alio merino, nisi populator istius villae, similiter mitat alcaldes, similiter saione.
Et alcaldes, qui fuerint in ipsa villa non accipiant novena de illus populator, qui calupniam fecerit; similiter saione non accipiat inde, nisi senior qui fuerit de ipsa villa, ipsi eis paget de novena, et de arentago.
Et si illo senior habuerit rancura de alicuius homine istius villae demandet eis fidancarn; et si non potuerit habere fidanca leve eurn de uno capud ville asque alio, et posteat fidanca, si non invenerit, mitat eurn in carcere; et quando exieret de illarn carcere donet de carceradgo III medallas.
Et si illo senior habet rencura de homo de foris, et non potuerit directo cumplire mitat eurn in carcere; et quando exierit de illa carcere non pectet de carceradgo, nisi XIII denarios, et medalla, et si nulla volta fecerit in illo mercato ipse qui fuerit rancuroso firmet eurn qualicumque duos homines potuerit habere in ipso die de ipso mercato, et pectet sexaginta solidos medios in terra; et si trocierit illo die respondeat altero die ad foro de illa villa.
Et si habet rancura homo de vicino de villa ista, et demostrant ei sigilo de saione de villa et trasnoctaret illo sigilo supra eurn curn suos testes quod non ante paravit eurn fidejusores, pectet V. solidos medios in terra.
Et istos populatores de Logronio habeant absoluta licencia per comprare hereditates ut ubicumque voluerint comprare.
Nullus homo inquirat eis montura, neque Saionia, neque vereda sed habeant salva, et libera, et ingenua, et si se necesse habuerit per vendere vendat, ut ubicumque voluerint.
Et nullus populator de hac villa qui tenuerit sua haereditate uno anno et uno die sine ulla mala voce habeat solta et libera, et qui inquisserit eurn postea, pectet sesenta solidos ad principi terrae, si ipse fuerit infra terminurn istius villae, et cadant medios in terra.
Et ibicumque potuerint infra terminurn invenire heremas terras, quae non sunt laboratas laborent eas, et ubicumque invenirent herbas per pascere pascant eas, similiter secent eas; sive ad faciendurn fenum, vel pascant omnia animalia.
Et ubicumque potuerint invenire aquas per rigare pecas, et vineas, sive per molinos, vel ad ortos, sive ubicumque opus habuerint, accipiant eas; et ubicumque invenerint ligna, montes rades ad cremare, et domos facere, sive ubicumque opus habuerunt, accipiant eam sine ulla ocasione.
Et istos terminos habent istos populatores de Logronio per nomen de Santo Juliano usque ad illa Ventosa, et de Veguera usque ad Maraignon, et usque in Leguarda, et dono vobis meos populatores de Logronio infra istos terminos suprascriptas terras, vineas, ortos, molendinos, cañares, et totum quantum potucritis invenire, quae ad meam regiam personam pertient, vel pertinere debet, ut habeatis, et posideatis meum donativum firmiter absque ulla ocasione, vos, et filii vestri, et omnis generatio, vel posteritas vestra.
Et insuper si alicuius populator fecerit molendinum in illa terra de domino rege, accipiat illo anno primo toto ipso qui fecerit illo molino, et non portat ei rex in illo primo anno; et de hac in antea accipiat rex tota sua medietate, et mitat totas suas misiones per medietate. Et ille populator qui fecerit ille molino, per sua manu mitat illo molinero; et si alicuius populator fecerit molendinum in sua hereditate, ut habeant salvum et liberum et non det partem ad rex neque ad principem terrae.
Et si venerit alicuius homo de foris flumen Iberi, qui inquirat judicium ad alicuius populator respondeat in sua villa, vel in caput ponti de Santo Ioanne; et si venerit alius homo de foris villa ex parte de Cambero, vel de Nacera, et inquisierit ullum judicium ad istos populatores, respondeat in Santa Maria de Capud ville, et si venierint ad sacramentum, non vadant ad alienam eclesiam, nisi ad Santa Maria Caput villae per dare et per prendere.
Et si alicuius homo de foris inquisierit iudicium ad ullus populator ve! ad vicino de villa, et non potuerit firmare cum duas testimonias legales, vicinos de villa, qui habeant suas casas, et suas hereditates in villa; et si ipsas testimonias non potuerit habere, audeat sua jura in Santa Maria, Caput villae.
Et habeant absoluta licencia de comprare ropa, trapos, bestias, et tota animalia per carne, et non donent nullo authore, nisi illa jura quae ipse comparavit.
Et si alicuius populator comparaverit mula, vel equa, aut asno, vel caballo, aut bove per arar cum autorgamento de mercati, vel in via de rege, et non scit de cui cum sua jura, et non det ei majus autore.
Et ipse qui demandaverit reddat ei toto su habere cum sua jura quae tanto fuit comparato; et si quae tanto fuit comparato; et si ipse voluerit recuperare cun suo habenon vendidit, neque donavit illo ganato, sed quod fuit illo furtato.
Senior qui mandaverit illa villa, si inquisierit judicium ad ullus populator, et dixerit: perge meum a domino nostro rex, et ipse populator non pergat de Calahorra in antea, et de Bueguera in antea, neque de Santo Martino de Zaharra in antea.
Et nos homines de Logronio maiores atque minores reddimus gratias Deo et domino nostro rex Aldefonsus qui tamanam misericordiam super nos fecit, et Deus donet suer eum misericordia. Unde coram vivo Deo ego Aldefonsus rex de Castella et uxor mea Regina anmonemus nostri regni succesores ut nullas eorum tan grandis quam nulli personae hoc factum nostri regali authoritate in presencia donata et confirmata et in hanc paginam scriptum, et sine aliquo quolibet perverso ingenio perturbare audeat; et si quod percentaverit atque per virtum ne de nullius ocasione disrumpere voluerit ex parte domini omnipotentis, et beata Dei genitricis virgo semper Maria, et ex parte beatorum Apostolorum et omnium Sanctorum eius sit maledictus et confusus cum iis, qui dixerunt Domino Deo: recede a nobis, et quasi iudeus haereticus ab omni getu Christianorum anathematizatus sit, atque post mortem cum diabolo et Juda traditore in inferno deputatus in secula seculorum. Hac regali scriptura modo atque in perpetuum firmissimam obtineat roborem, et usque ad finem mundi stabilem valorem habeat. Et ego Aldefonsus rex confirmavi ista Cartula quando ambulavi ad illo comite Garsia sucurrere de personam per nominato in campo Jerumi in Aberith et de manu mea hoc signum feci. Episcopo domino Petro in Nacera, qui et ipse testis est. Facta Carta era MCXXXIII regnante Adefonso rex in Toleto, et in Leon, subtus eius imperio comite domino Garcia dominante Nacera et Calahorra. Dominus Garsia, infans filius domini Santi Regis confirmans. Infanta donna Alvira, soror Regis, confirmans. Infanta donna Estefania confirmans. Dominus Petrus Comes confirmans. Senior Semeno Fortuniones de Cambero, confirmans. Senior Lop Lopez de Maraignon, confirmans. Gomez Gonzalez almiger regis confirmans. Senior Eneco Acenares de Veguera, confirmans. Cide Gonzalvez mayordomo Regis confirmans. Senior Lopez Munioz Metria confirmans. Et ego rex Imperator totus Ispaniae dono et concedo ad istos meos populatores de Logronio totos istos foros suprascriptos sicut constituit rex Adefonsus de Castiella, meo abolo, ut non doneí§ lesda in Logronio, neque in Nacera.
Et nullus homo Qui tenuerit sua casa un anno et uno dis similiter non det eis portatico in Logronio neque in Nacera. Et nullus homo qui inquirat judicium a ullo populator non donet fideiusores, nisi de Logronio. Senior qui subjugaverit ista villa, neque merino, neque saione, vel principi terrae, si inquisíerit nulla res a nullo populator salve se per suo foro, id est per sua jura et non amplius.
Translata vero hanc cartam sub jusione domino nostro Adefonsus imperator totius Ispaniae, era MCLXXXVI in mense majo regnante Adefonsus imperator totius Ispaniae in Corduba, sive in Almaria sub eius imperio comes Amalrique in Astramatura et in Baieza. Garsia rex in Papilonia, et in Tutela. Gomes Lastro in Alava, et in Estivaliz. Comes don Lopez in Castella Viella. Comes don Poní§ in Almaria. Guter Fernandez in Soria. Et donna Maria Bectram, et filius eius Petrus Semenez in Logronio, subtus eius alcaide Garcia, Lopez de Torrellas, Guillen Bearce Merino, discurrentes judicios Arnald de illos Arcos, et don Petro Pescator.
Ego Sancius rex, filius imperator pro anima patris et matris me et pro Xemeno milite qui me multum rogavit, dono et concedo ad bonos homines de Logronio foro quod semel in anno mutent alcat per sua manu, et seniore qui dominaverit illa villa, et hoc fuit factum in illo anno quando rex Sancius de Navarra confirmo. Comes Almeriae confirma. Comes Lopez confirma. Comes Beila confirma. Comes Gozalvo Maiordomo Rege conf. Et Ego Petro Ximeno, qui sum dominus de villa propter amorem Dei conf. Era MCLXXXXV.
Ego rex Sancius de Navarra dono et concedo toto concilio de Logronio tam presentibus quam futuris corseras per foro de Estella en aqua et situm vala aqua de Stella usque ad Ebro en aqua en Danci en aqua, et de Maraignon, et de la Gardia en aqua. Era MCCVI.
Comentarios recientes