Menú

¡Nuevo documento! (1470)

¡Nuevo documento! (1470)

Pablo II, Pedro Barbo, 1464-1471

1470, enero 10, Roma

El papa Pablo II corresponde a las súplicas del fraile mercedario Pedro de Logroño, cuya solicitud contení­a indicaciones sobre la pobreza en que se encontraba la preceptorí­a de Logroño, y por tanto, dispone que la casa de Santa Marí­a de Burceña venga unida e incorporada a la dicha preceptorí­a de Logroño.

Reg. Vat. 534, fols.2v-3v.

Paulus etc.

Dilectis filiis decano et thesaurario ecclesie Calaguritane, salutem etc.

Ex inuncto nobis desuper apostolice servitutis officio cum oportuni exhibitione favoris ad ea, per que religiosorum locorum quorumlibet et in illis sub suavis religionis iugo deditarum personarum commoditatibus consulitur et oportunitatibus subvenitur, libenter intendimus illaque favoribus prosequimur oportunis.

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Petri de Logrono preceptoris preceptorie de Logrono ordinis beate Marie de Mercede Redemptionis Captivorum Calaguritane diocesis petitio continebat, quod olim domus de Burcena ordinis et diocesis predictorum, tunc certo modo vacans[i], dilecti filii Natalis Generalis Magister et deffinitores ac Capitulum Generale dicti Ordinis provide actendentes quod fructus, redditus et proventus dicte preceptorie de Logronno erant adeo tenues et exiles, quod dictus Petrus et pro tempore existens illius preceptor ex eis se decenter sustentare non poterat, quodque si dicta domus de Burzenna eidem preceptori de Logronno uniretur, anneteretur et incorporaretur, prefatus Petrus et eius successores dicte preceptorie de Logrono, preceptores pro tempore existentes decentius se sustentare possent, tandem domum de Burzena sit vacantem eidem preceptorie de Logrono ordinaria auctoritate perpetuo unierunt, annecxuerunt et incorporaverunt, prout in quibusdam litteris autenticis desuper confectis plenius dicitur contineri; ipseque // Petrus extunc unionis, annexionis et incorporationis predictarum vigore domum ipsam de Burzena tenuit et possedit, prout tenet et possidet etiam de presenti.

Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat de viribus(?) unionis huiusmodi a nonnullis hesitetur pro parte dicti Petri, asserentis quod preceptorie de Logronno deductis oneribus et expensis quatuordecim, ac domus de Burzena decem librarum turonensium parvorum fructus, redditus et proventus secundum communem extimationem valoren annuum non excedunt, nobis fuit humiliter supplicatum ut unionem, annexionem et incorporationem predictas pro earum subsistentia firmiori apostolica auctoritate confirmare et approbare, aliasque super hoc oportune providere de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes et verum ultime vacationis dicte domus de Burzenna modum, etiam si ex illo quevis generalis reservantia resultet, presentibus pro expressis volentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel alter vestrum si et postquam vocatis quorum interest, de premissis vobis legitime constiterit, unionem, annexionem et incorporationem predictas ac, prout illas concernunt, omnia et singula in dictis litteris contenta auctoritate nostra approbetis et confirmetis, supplentesque omnes et singulos defectus, si qui forsan intervenerunt in eisdem.

Et nihilominus pro potiori cautela domum predictam de Burzena, que conventualis est, cuique cure non imminet animarum, quovismodo et ex cuiuscumque persona, etiam si per liberam cuiusvis resignationem de illo in dicta curia vel extra eam etiam coram notario publico et testibus sponte factam, vacet et tanto tempore vacaverit quod eius collatio iuxta Lateranensis statuta concilii ad Sedem Apostolicam legitime devoluta, ipsaque domus de Burzena dispositioni apostolice specialiter vel generaliter reservata existat, dummodo tempore date presentium non sit in ea alicui specialiter ius quesitum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis dicte preceptorie de Logronno auctoritate nostra perpetuo uniatis, incorporetis et annectetis; ita quod liceat eidem Petro et pro tempore existenti preceptori dicte domus de Logronno dicte domus de Burzenna possessionem auctoritate propria libere apprehendere et illius fructus, redditus et proventus // in suos et dicte preceptorie de Logronno usus et utilitatem convertere ac perpetuo retinere, diocesani loci ac cuiusvis alterius licentia super hoc minime requisita; alienatione tamen quorumcumque bonorum immobilium et pretiosorum mobilium dicte domus de Burzenna sub penis, in quadam per nos super hoc edita constitutione contentis, sibi peni tus interdicta.

Non obstantibus felicis recordationis Bonifatii papae VIII predecessoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus ac dicti ordinis iuramento, confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque; aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi domibus vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarunt, etiam si per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum quas quidem litteras et processus habitos per easdem et quecumque ande secuta ad prefatam domum de Burzenna volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, et quibuslibet aliis privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis generalibus vel specialibus quorumcumque tenorum existant, per que presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat, quomodolibet vel differri, et de quibus quorumcumque totis tenoribus habenda sit in nostris litteris mentio specialis; provino quod dicta domus de Burzena debitis propterea non froudetur obsequiis, sed illius congrue supportentur onera consueta.

Nos enim exnunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quavis autoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno etc., MCCCC LXVIIII, quarto idus ianuarii, pontificatus nostri anno sexto.


[i] El original pone erróneamente vacante

Comentar

Tu dirección de correo electrónico no será publicada. Los campos obligatorios están marcados con *

Recursos multimedia

Actualizado el 2 de marzo de 2018

  1. El paseo de los Fueros, por Borja Gómez
  2. El paseo de los Fueros, por Haizea Ruiz
  3. El paseo de los Fueros, por Iñaki Ruiz
  4. El paseo de los Fueros, por Markel Amo
  5. El paseo de los Fueros, por Oihane López
  6. El paseo de los Fueros, por Olaitz Rico

Comentarios recientes

octubre 2018
L M X J V S D
« Sep    
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031  

Archivos

Categorías

RSS Noticias de Barakaldo

  • EH Bildu se desdice y designa a un asesor y a un administrativo como cargos de confianza 21/10/2018
    Barakaldo, 21 oct 2018. EH Bildu en el Ayuntamiento de Barakaldo ya no es, como reivindicaba, "el único grupo que ha renunciado a la asesoría de grupo, que supondría un gasto anual de 56.773 euros" para lar arcas municipales. La coalición ''abertzale' de izquierdas se ha desdicho y acaba de designar a un asesor de […]
    Barakaldo Digital
  • El Ayuntamiento abre este lunes 22 el plazo de inscripción en las colonias de Navidad 21/10/2018
    Barakaldo, 21 OCT 2018. El Ayuntamiento de Barakaldo abre este lunes 22 de octubre el plazo de inscripción en las colonias urbanas de Navidad que este año ofertan 140 plazas. La inscripción puede realizarse en las casas de cultura, la Gaztebulegoa y las oficinas del Servicio de Atención Ciudadana (SAC) hasta el viernes 26 de […]
    Barakaldo Digital
  • Irabazi critica al PNV por dar a los MTV el doble de dinero que a las fiestas de barrio 21/10/2018
    Barakaldo, 21 OCT 2018. El grupo político de Irabazi ha criticado al equipo de Gobierno (PNV) del Ayuntamiento de Barakaldo por aportar a la celebración de la gala de los premios MTV EMA en BEC! 220.000 euros, más del doble de lo que se destina a las fiestas de barrio. | sigue leyendo
    Barakaldo Digital
  • Balonmano | El Barakaldo gana al Egia (25-27) y logra su segunda victoria en la liga 21/10/2018
    Egia Kopidin2527Urban Cabero Balonmano Barakaldo Barakaldo, 21 OCT 2018. El equipo barakaldés masculino Urban Cabero Balonmano Barakaldo se ha impuesto este sábado 20 al Egia en la quinta jornada de liga de Primera Nacional y ha logrado así su segunda victoria de la temporada. El conjunto barakaldés ha logrado el triunfo en un partido muy […]
    Barakaldo Digital
  • Fútbol | El Barakaldo CF femenino gana (1-4) al Oiartzun B y agranda su racha positiva 21/10/2018
    Oiartzun B14Barakaldo CF Barakaldo, 21 OCT 2018. El Barakaldo CF femenino se ha impuesto al Oiartzun B en la séptima jornada de la Liga Vasca y aumenta así su racha positiva en la que ha encadenado cinco victoria y un empate. Los goles de Aitana, Marina e Irune (2) han dado tres puntos más al […]
    Barakaldo Digital
  • Baloncesto | El Ausarta Barakaldo EST gana de 37 al Paz de Ziganda y suma otro triunfo 21/10/2018
    Paz de Ziganda Ikastola2966Ausarta Barakaldo EST Barakaldo, 21 OCT 2018. El equipo de baloncesto femenino Ausarta Barakaldo EST ha sumado su tercer triunfo en la Primera División tras imponerse por 37 puntos al equipo navarro Paz de Ziganda Ikastola en la tercera jornada de liga. María Napolitano con 14 puntos y cinco rebotes y Chijioge […]
    Barakaldo Digital